monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 2, 15, IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum. <<<    

CAPUT X. Revelatio de perfectae castitatis experimento. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Et ut hoc ipsum quod diximus, vel testimoniis veterum, vel divinis oraculis approbemus, quid beatus Paphnutius, vel de admiratione signorum, vel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli revelatione cognoverit, ipsius verbis atque experimentis rectius proferamus. Hic namque ita multis vigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum, quibus diu aperteque conflixerat, superiorem se factum esse sentiret, dum, advenientibus viris sanctis, pulmentum lenticulae quod illi atheram nominant, praepararet, manus eius in clibano, ut assolet, flamma supervolitante, combusta est.
2 Quo facto tristificatus, magnum in modum coepit secum tacitus volvere: Cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint praelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die per se transiturum ille ignis inexstinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac parvulus non pepercit?
3 Cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adveniens angelus Domini, Cur, inquit, Paphnuti, tristis es, quod necdum pacatus tibi sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta commotio?
4 Cuius radices donec in tuis vivunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent, quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temetipso experiaris exstinctos. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque visibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te allambet attactus. Itaque senex ex huiusmodi revelatione perculsus non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nec adhuc pondus castimoniae suae huius probationis ponderi compensare coniectans: Non mirum est, ait, si cedentibus mihi immundorum spirituum praeliis, adustiones ignis quas dirissimis congressibus daemonum inferiores esse credebam, adhuc adversum me senserim saevientes.
5 Maior quippe est virtus ac sublimior gratia, internam libidinem carnis exstinguere, quam nequitias daemonum extrinsecus irruentes, signo Domini ac virtutis Altissimi potentia subiugare, vel de obsessis corporibus nominis divini invocatione propellere. Huc usque abbas Nesteros orationem de vera charismatum operatione consummans, nos ad cellam senis Ioseph, quae sex ferme millibus ab ipso erat, properantes, doctrinae suae institutione prosecutus est.